Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem

Transcription

Biblia SacraIuxta Vulgatam VersionemadjuvantibusB. Fischer, I. Gribomont,H. F. D. Sparks, W. Thielerecensuit et brevi apparatu critico instruxitRobert WeberEditionen quintam emendatam retractatampraeparavitRoger GrysonComplete Text without Apparatus 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reservedwww.dbg.dewww.academic-bible.com

INCIPIT PROLOGUSEUSEBII HIERONYMI IN LIBRO EZRAEUtrum difficilius sit facere quod poscitis an negare necdum statui; nam neque vobis aliquid imperantibus abnuere sententiae est, et magnitudo oneris inpositi ita cervices premit,ut ante sub fasce ruendum sit quam levandum. Accedunt ad hoc invidorum studia, qui omne quod scribimus reprehendendum putant et, interdum contra se conscientia repugnante,publice lacerant quae occulte legunt, in tantum ut clamare conpellar et dicere: «Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.» Tertius annus est quod semper scribitis atque rescribitis, ut Ezrae librum vobis de hebraeo transferam, quasi non habeatisgraeca et latina volumina, aut quicquid illud est quod a nobis vertitur, non statim ab omnibus conspuendum sit. «Frustra autem,» ut ait quidam, «niti neque aliud fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est.» Itaque obsecro vos, mi Domnion et Rogatiane carissime, ut privata lectione contenti librum non efferatis in publicum nec fastidiosis ingeratiscibos vitetisque eorum supercilium qui iudicare tantum de aliis et ipsi facere nil noverunt. Siqui autem fratrum sunt quibus nostra non displicent, his tribuatis exemplar, admonentes uthebraea nomina, quorum grandis in hoc volumine copia est, distincte et per intervallatranscribant. Nihil enim proderit emendasse librum, nisi emendatio librariorum diligentiaconservetur.Nec quemquam moveat, quod unus a nobis editus liber est, nec apocriforum tertii et quarti libri somniis delectetur; quia et apud Hebraeos Ezrae Neemiaeque sermones in unum volumen coartantur, et quae non habentur apud illos nec de viginti quattuor senibus sunt,procul abicienda. Si quis autem Septuaginta vobis opposuerit interpretes, quorum exemplaria varietas ipsa lacerata et eversa demonstrat, nec potest utique verum adseri quod diversum est, mittite eum ad Evangelia, in quibus multa ponuntur quasi de Veteri Testamento,quae apud Septuaginta interpretes non habentur, velut illud: «Quoniam Nazareus vocabitur», et: «Ex Aegypto vocavi filium meum», et: «Videbunt quem conpunxerunt», multaquealia quae latiori operi reservamus; et quaerite ab eo ubi scripta sint, cumque proferre nonpotuerit, vos legite de his exemplaribus quae nuper a nobis edita maledicorum cotidie linguis confodiuntur.Sed, ut ad conpendium veniam, certe quod inlaturus sum aequissimum est. Edidi aliquidquod non habetur in graeco vel aliter habetur quam a me versum est. Quid interpretem laniant? Interrogent Hebraeos et ipsis auctoribus translationi meae vel adrogent vel derogentfidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere et non imitanText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved886

tur Graecorum studium et benivolentiam, qui post Septuaginta translatores iam Christi Evangelio coruscante Iudaeos et Hebionitas legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, Symmachum et Theodotionem, et curiose legunt et per Origenis laborem in εξαπλοις ecclesiisdedicarunt. Quanto magis Latini grati esse deberent, quod exultantem cernerent Graeciam ase aliquid mutuari. Primum enim magnorum sumptuum est et infinitae difficultatis exemplaria posse habere omnia, deinde etiam qui habuerint et hebraei sermonis ignari sunt, magiserrabunt ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuperapud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens uniuscuiuslibet interpretissequeretur errorem. Nos autem, qui hebraeae linguae saltim parvam habemus scientiam etlatinus nobis utcumque sermo non deest, et de aliis magis possumus iudicare et ea quae ipsiintellegimus in nostra lingua expromere. Itaque licet excetra sibilet «victorque Sinon incendia iactet», numquam meum iuvante Christo silebit eloquium, etiam praecisa lingua balbuttiet. Legant qui volunt, qui nolunt abiciant. Eventilent apices, litteras calumnientur, magisvestra caritate provocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor. EXPLICIT PROLOGUSINCIPIT LIBER EZRAE1, 1 In anno primo Cyri regis Persarumut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiaesuscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarumet transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens1, 2 haec dicit Cyrus rex Persarumomnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeliet ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea1, 3 quis est in vobis de universo populo eiussit Deus illius cum ipsoascendat Hierusalem quae est in Iudaeaet aedificet domum Domini Dei Israhelipse est Deus qui est in Hierusalem1, 4 et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitantadiuvent eum viri de loco suoargento et auro et substantia et pecoribusexcepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in HierusalemText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved887

1, 5 et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniaminet sacerdotes et Levitaeomnis cuius suscitavit Deus spiritumut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem1, 6 universique qui erant in circuituadiuverunt manus eorumin vasis argenteis et aureisin substantia in iumentis in supellectiliexceptis his quae sponte obtulerunt1, 7 rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalemet posuerat ea in templo dei sui1, 8 protulit autem ea Cyrus rex Persarumper manum Mitridatis filii Gazabaret adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae1, 9 et hic est numerus eorumfialae aureae trigintafialae argenteae millecultri viginti novemscyphi aurei triginta1, 10 scyphi argentei secundi quadringenti decemvasa alia mille1, 11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringentauniversa tulit Sasabassarcum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem2, 1 hii sunt autem filii provinciaequi ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonemet reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam2, 2 qui venerunt cum ZorobabelHiesua Neemia SaraiaRahelaia Mardochai Belsan MespharBeguai Reum Baananumerus virorum populi Israhel2, 3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duoText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved888

2, 4 filii Sephetia trecenti septuaginta duo2, 5 filii Area septingenti septuaginta quinque2, 6 filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim2, 7 filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor2, 8 filii Zeththua nongenti quadraginta quinque2, 9 filii Zacchai septingenti sexaginta2, 10 filii Bani sescenti quadraginta duo2, 11 filii Bebai sescenti viginti tres2, 12 filii Azgad mille ducenti viginti duo2, 13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex2, 14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex2, 15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor2, 16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo2, 17 filii Besai trecenti viginti tres2, 18 filii Iora centum duodecim2, 19 filii Asom ducenti viginti tres2, 20 filii Gebbar nonaginta quinque2, 21 filii Bethleem centum viginti tres2, 22 viri Netupha quinquaginta sex2, 23 viri Anathoth centum viginti octo2, 24 filii Azmaveth quadraginta duo2, 25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres2, 26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus2, 27 viri Machmas centum viginti duo2, 28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres2, 29 filii Nebo quinquaginta duo2, 30 filii Megbis centum quinquaginta sex2, 31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor2, 32 filii Arim trecenti viginti2, 33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque2, 34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque2, 35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta2, 36 sacerdotesfilii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres2, 37 filii Emmer mille quinquaginta duoText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved889

2, 38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem2, 39 filii Arim mille decem et septem2, 40 Levitaefilii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor2, 41 cantoresfilii Asaph centum viginti octo2, 42 filii ianitorumfilii Sellum filii Aterfilii Telmon filii Accubfilii Atita filii Sobaiuniversi centum triginta novem2, 43 Nathinneifilii Sia filii Asuphafilii Tebbaoth 2, 44 filii Cerosfilii Siaa filii Phadon2, 45 filii Levana filii Agabafilii Accub 2, 46 filii Agabfilii Selmai filii Anan2, 47 filii Gaddel filii Gaerfilii Rahaia 2, 48 filii Rasinfilii Nechoda filii Gazem2, 49 filii Aza filii Phaseafilii Besee 2, 50 filii Asenaafilii Munim filii Nephusim2, 51 filii Becbuc filii Acuphafilii Arur 2, 52 filii Besluthfilii Maida filii Arsa2, 53 filii Bercos filii Sisarafilii Thema 2, 54 filii Nasiafilii Atupha2, 55 filii servorum Salomonisfilii Sotei filii Supherethfilii Pharuda 2, 56 filii Ialafilii Dercon filii Gedel2, 57 filii Saphatia filii AthilText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved890

filii Phocereth qui erant de Asebaimfilii Ammi2, 58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo2, 59 et hii qui ascenderunt de Thelmela ThelarsaCherub et Don et Meret non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suumutrum ex Israhel essent2, 60 filii Delaia filii Tobiafilii Necoda sescenti quinquaginta duo2, 61 et de filiis sacerdotumfilii Obia filii Accosfilii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxoremet vocatus est nomine eorum2, 62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non inveneruntet eiecti sunt de sacerdotio2, 63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorumdonec surgeret sacerdos doctus atque perfectus2, 64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta2, 65 exceptis servis eorum et ancillisqui erant septem milia trecenti triginta septemet in ipsis cantores atque cantrices ducentae2, 66 equi eorum septingenti triginta sexmuli eorum ducenti quadraginta quinque2, 67 cameli eorum quadringenti triginta quinqueasini eorum sex milia septingenti viginti2, 68 et de principibus patrumcum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalemsponte obtulerunt in domum Deiad extruendam eam in loco suo2, 69 secundum vires suas dederunt in inpensas operisauri solidos sexaginta milia et milleargenti minas quinque miliaet vestes sacerdotales centum2, 70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populoet cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suisText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved891

universusque Israhel in civitatibus suis3, 1 iamque venerat mensis septimuset erant filii Israhel in civitatibus suiscongregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem3, 2 et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdoteset Zorobabel filius Salathihel et fratres eiuset aedificaverunt altare Dei Israhelut offerrent in eo holocaustomatasicut scriptum est in lege Mosi viri Dei3, 3 conlocaverunt autem altare super bases suasdeterrentibus eos per circuitum populis terrarumet obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere3, 4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum estet holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo3, 5 et post haec holocaustum iugetam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecrataeet in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo3, 6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Dominoporro templum Dei fundatum necdum erat3, 7 dederunt autem pecunias latomis et cementariiscibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisqueut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppesiuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis3, 8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundocoeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedechet reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitaeet omnes qui venerant de captivitate in Hierusalemet constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini3, 9 stetitque Iosue filii eius et fratres eiusCedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unusut instarent super eos qui faciebant opus in templo Deifilii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae3, 10 fundato igitur a cementariis templo Doministeterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubiset Levitae filii Asaph in cymbalisText from: Biblia Sacra Vulgata 1969, 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, StuttgartAll rights reserved892

ut laudarent Deum per manus David regis Israhel3, 11 et concinebant in hymnis et confessione Dominoquoniam bonusquoniam in aeternum misericordia eius super Israhelomnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominumeo quod fundatum esset templum Domini3, 12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitiset principes patrum senioresqui viderant templum priuscum fundatum esset et hoc templum in oculis eorumflebant voce magnaet multi vociferantes in laetitia elevabant vocem3, 13 nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populicommixtim enim populus vociferabatur clamore magnoet vox audiebatur procul4, 1 audierunt autem hostes Iudae et Beniaminquia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel4, 2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eisaedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrumecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc4, 3 et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhelnon est vo

graeca et latina volumina, aut quicquid illud est quod a nobis vertitur, non statim ab omni-bus conspuendum sit. «Frustra autem,» ut ait quidam, «niti neque aliud fatigando nisi odi-um quaerere, extremae dementiae est.» Itaque obsecro vos, mi Domnion et Rogatiane caris- sime, ut privata lectione contenti librum non efferatis in publicum nec fastidiosis ingeratis cibos vitetisque eorum .